loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes
et magistratus templi et Sadducaei
dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu
resurrectionem ex mortuis
et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in
crastinum erat enim iam vespera
multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus
est numerus virorum quinque milia
factum est autem in crastinum ut congregarentur principes
eorum et seniores et scribae in Hierusalem
et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et
Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut
in quo nomine fecistis hoc vos
tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes
populi et seniores
si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo
iste salvus factus est
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in
nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus
suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui
factus est in caput anguli
et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est
sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod
homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et
cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat
nihil poterant contradicere
iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et
conferebant ad invicem
dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum
signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem
manifestum et non possumus negare
sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne
ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque
docerent in nomine Iesu
Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si
iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum
iudicate
non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo
punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in
eo quod acciderat
annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum
erat signum istud sanitatis
dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta
ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et
dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et
omnia quae in eis sunt
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui
dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus Christum eius
convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum
puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum
gentibus et populis Israhel
facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum
omni fiducia loqui verbum tuum
in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et
prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et
repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum
fiducia
multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec
quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed
erant illis omnia communia
et virtute magna reddebant apostoli testimonium
resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in
omnibus illis
neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim
possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant
pretia eorum quae vendebant
et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem
singulis prout cuique opus erat
Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis
quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius
genere
cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et
posuit ante pedes apostolorum